- CAIN
- CAINi. e. possessio, vel possessus, Adae filius. Gen. c. 4. v. 1. Hesychius, Κα̈ίν, κτκ῀σις. Natus A. M. 2. terrae colendae intentus, Fratrem Abelem, qui per fidem sacrificaverat, proin acceptus Deo, invidiae furiis agitatus occidit, A. M 130. Hinc de venia desperans, continuis erroribus divinitus ia ctatus, in loco Nais sedem sixit; Interim nihilô melior, vitia sectatus, sceleratorum homivum caput, ponderis et mensurae auctor dicitur. Fraudum architectus, qrimaeque urbis conditor, quam Enos seu Enochiam a filio maiore natu appellavit. A' Lamecho, in vepreto latitans, sagittâ confixus dicitur. A. M. 688. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 2. et Suidam in voce Cain. Hic, ut de Idololatria taceam, illam inprimis Philosophiae pattem, quae in civili vita consistit cortuptum ivit, sicave Philosophia in duas scissa est sectas, siliorum Dei et hominum, ut Gen. c. 6. v. 2. vocantur, sive familiam Sethi et Caini: in quarum hac errores brevi in immensum creverunt. Qualis autem Cainitarum Philosophia fuerit, nemo melius expressit, Iudâ Epist. v. 10. et 11. audacissimae inscitiae et bruti stuporis reos illos peragens. Rationem igitur corruptam principii habuêre locô, cum qua quod minus consentire videbatur, audacissime expolserunt: Coetera φυσικῶς cognoscentes, ad curam et voluptatem, velut bruta ventri oboedientia, retulerunt Quae brcvi tempore tanta incrementa sumpsit, pertractis per vetitos hymenaeos in sectm suam etiam illis, qui filiorum Dei elogiô insignes erant, ut, paucissimis exceptis, totus mundus in errore illo iaceret, quem diu post Epicurus in lucem denuo produxit: Deum nempe mortalia non curare, nec irae tangi, nec peccatis aut gratiâ affici. Unde admonitionem de diluvio sprevêre, Gen. c. 6. v. 16. 17. 1. Per. c. 3. v. 20. Gap desc: Hebrew enim sunt qui ex Adami et Sethi schola profecti, veram Philosophiam habebant. Sie dicti, quod potentes et excellentes viri propter Sapientiam haberentur: Quales divinitatis alicuius opinionem semper affectârunt. Talium e Caini schola, tamquam ex equo Troiano, innumeri prodiêre, quos Gap desc: Hebrew Moses c. 6. v. 4. vocat, et ab his: ut videtur, omnis Deorum suppullulavit turba. Inde dicti Semones, inde Kabiri, Magi, Incantatores, Necromantici etc. Vide georg. Hornium Philos. Histor. l. 1. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.